- DISARES
- DISARESmemoratus Tertull. Apologet. c. 24. Unicuique etiam provinciae et civitati, suus Deus est: ut Syriae Astartes, ut Arabiae Disares: Arabum fuit Numen, Dusares Steph. sive Hermolao Byzantio dictus, ubi ait, Δουσάρη, σκόπελος καὶ κορυφὴ ὑ ψηλοτάτη Α᾿ραβίας: ἑίρηται δὲ ὑπὸ τȏυ Δυσάρου: Θεὸς δὲ οὗτος παρὰ Α῎ραψι καὶ Δαχαρηνοῖς τιμώμενος, Dusare, locus Arabiae sublimis. Sic vero a Dusare vocatus, qui Deus Arabibus et Dacharenis cultus. Qui Dachareni Felicis Arabiae populus, aliter Nabathaei dicti sunt. Eiusdem Numinis, ac pariter Obodae, meminit idem Tertullian. adv. Nation. l. 2. c. 8. quem Obodam Numen animale, ac Regem in Deos relatum fuisse, docet Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 8. sub fin. Vide quoque in voce Dysares.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.